monumenta.ch > Plinius > sectio 123

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 123
{XLII} diversus hirudinum, quas sanguisugas vocant, ad extrahendum sanguinem usus est. quippe eadem ratio earum, quae cucurbitarum medicinalium, ad corpora levanda sanguine, spiramenta laxanda iudicatur, sed vitium, quod admissae semel desiderium faciunt circa eadem tempora anni semper eiusdem medicinae. multi podagris quoque admittendas censuere. decidunt satiatae et pondere ipso sanguinis detractae aut sale adspersae; aliquando tamen relinquunt adfixa capita, quae causa volnera insanabilia facit et multos interemit, sicut Messalinum e consularibus patriciis, cum ad genu admisisset, in veneni virus remedio verso.